Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
delibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in salutis largitore. Quoniam ex anriorum et temporum varietatibus , humanae dispositioni plerumque denigrat inuida obliuio , virorum noua astutia peritorum, vt ea scriptis commendent, quae memoriter in humani cordis hospitio nequeunt obseruare. Proinde ad Yniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire, quod cum Domina E. regina, charissima consors nostra, quamdam terram Tysmogh vocatam , in qua olim custodes syluarum nostrarum residebant , nomine vacuae terrae Praeposito, et conuentui monasterii Beatae Virginis de Saagh conferre postulasset: verum quia nobis de qualitate et quantitate dictae terrae veritas non constabat, et vtrum vacua sit nec ne? lidelibus nostris, Capitulo Strigoniensi nostiis litteris dedimus in mandatis, vt hominem ipsoruin mitterent pro testimonio fide dignum , coram quo Michael, Comes de Zolom , homo noster reambularet ipsam terram in certis metis et antiquis coram commetaneis et vicinis; et si eam vacuam inueniret, ex tunc eamdem statueret eidem Praeposito et conuentui de Saagh , si non fuerit contradictum; contradictores autem, si qui fuerint, ad nostram euocaret praesentiam ad terminum competentem ; et post haec diem citationis et terminum contradictoribus assignatum , qualitatem et quantitatem diclae terrae, simul cutn cursu metarum , nobis in ipsorum Jitteris , fideliler intimarent; quod quidem Capitulum nobis demum rescripserunt in Iiaec verba : E x c e IJ e n t i ss i m o Domino Suo Stephano , Dei gratia illustri regi Hungariae, Capitulum Ecclesiae Strigoniensis orationes in Domino debitas, et deuotas. Vestra 110-