Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

uerit Celsitudo litteras Excellentiae Yestrae nos re­cepisse cum reuerentia , continentes, quod homi­nem nostrum idoneum pro lestimonio mitteremus , coram quo Michael, Comes de Zolom , homo \e­ster reambularet terram custodum sjluae yestrae Tjsmogh vocatam, quam Paepositus et Conuentus monasterii de Saagh, pro eis instante Domina Eli­sabeth , illustri regina Hungariae, charissima con­sorte Vestra, sibi dari nomine vacuae terrae a Ve­stra Celsitudine petierunt 5 et praesentibus com­metaneis et vicinis eamdem statueret ipsis Praepo­sito et conuentui, si non fieret contradictum; con­tradictoribus, si qui fierent , ad Vestram citatis praesentiam, ad terminum competentem ; et post­hoc qualitatem et quantitatem et cursus metarum dictae terrae Vestrae Magnitudini deberemus in nostris litteris remandare. Igitur iuxta Vestrae Maiestatis mandata fideliter assurgentes ad exequen­dum omnia praemissa , cum homine Vestro homi­nem nostrum pro testimonio misimus fide dignum. Qui demum ad nos personaliter redeuntes , per nos requisiti, concorditer retulerunt: Quod ipsi conuocatis commetaneis et vicinis , dictae terrae , eamdem reambulassent nullo contradictore ibidem apparente; et ipsam sub suis certis metis et anti­quis ipsis Praeposito et Conuentui assignassent ; cuius metae taliter distinguuntur, sieut ab homi­ne vestro et nostro id didicimus seriatim: Prima enim meta eiusdem incipit ab occidente, a termi­nis terrae Olwar, iuxta fluuium Sconna, sub monte C 1 e ti s ch a , sunt duae metae; inde ascen­ditur et transitur per medium montis praedicti, et descenditur de eodem per monticulum Berch vo­catum , ad fontem emanantem , qui est in latere

Next

/
Thumbnails
Contents