Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

na , redditus , iura, iurisdicliones, et quaedam alia bona ipsius monasterii , datis super hoc litte­ris, confectis exinde publicis instrumentis , iura­mentis interpositis, factis renunciationibus, et poe­nis adiectis, in grauem ipsius monasterii laesionem, nonnullis Clericis , et laicis aliquibus , eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus , et aliis perpetuo ad formam, vel sub censu annuo concesserunt; quorum aliqui dicuntur super liis in communi forma a sede Apostolica confirmationis litteras impetrasse. Quia vero nostra interest, su­per hoc de remedio oportuno prouidere, fraler­nitati tuae per Apostolica scripta mandamus; qua­tenus de ea, quae ue bonis ipsius monasterii per concessiones huiusmodi, alienata inueneris illicite, vel distracta , non obstantibus litteris , instrumen­tis, iuramentis, renunciationibus, poenis , et con­firmationibus supradictis , ad ius et proprietatem eiusdem Monasterii legitime reuocare procures. Contradictores per censuram ecclesiasticam, appel­latione post habita, compescendo. Testes autem , qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel ti­more subtraxerint , censura simili , appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Viennae. Nonas Aprilis. Pontificatus no­stri anno septimo. " E Coll. Heuenesi Tomo 00. seu LflJ. p. 214. Ka­prinai Tomo XXXVII. p. 238. A. Ch. 1271. Mathaeus fVojvoda Taansiluariiae de dona­tione per Stephanum. V. R. H. Ecclesiae B. M. V. in Transiluania facta, testatur. Nos Matthaeus , vojauoda Transiluaniae , Co­mes de Zonuk , memoriae commendamus tenore

Next

/
Thumbnails
Contents