Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

presencium, et significamus vniuersis, quod ter­ram Abruth vocatam , quae est sila iuxla Ompoy — — Capituli ecclesiae B. Michaelis , illuslris Stepanus, rex Vngariae, Dominus noster natura­lis — — contulit et dedit et donauit Episcopa­tui et Capitulo ac ecclesie B. Michaelis, iure per­petuo et irreuocabiliter possidendam , quam pri­mitus ex donatione regia Yula , quondam Banus, vsque ad mortem suam et demum Buluzlaus Sicu­lus successiue possidebat pacifice. — — Datum Albe anno Domini Millesimo , ducentesimo, se­ptuagesimo primo. " Ex autographo Katona Tora. VII. p. 575. A. Ch. 1264. Hieronymus Ahhas et Conuentus de Tihan, vineam hominis sui, nomine Cham, de villa Kek, Bla­sio , homini Dominae reginae vendunt. Nos I. Diuina miseratione Abbas, totusque Conuentus monasterii Tychoniensis, notum esse cupimus omnibus, quibus expedit, per praesentes: quod quamdam paruam vineam nostram, situatam in territorio villae Kek , quae fuerat quondam vi­nea hominis nostri , Chom vocati, qui sine haere­de decessit, vendidimus pro necessitate monasterii noslri Blasio, homini Dominae reginae, de praefa­ta villa Kek, iure perpetuo possidendam. Conti­net autem ipsa minus quam vnius iugeris quanti­tatem, et commetanea est a parte orientali vineae populorum monasterii de Szeremch, a parte au­tem meridionali terrae praedicli Blasii , a parte vero occidentis vineis Yduornicorum Domini re­gis; atque a parte aquilonis iterum populorum de Szeremch vineis est coinmetanea. Qui omnes com-

Next

/
Thumbnails
Contents