Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
gens et stans in nostri praesentia, et omnium re~ gnicolarum proposuit in liunc modum : Quod Ecclesia Agriensis super omnes ecclesias catliedrales 'regni Hungariae priuilegio libertatis exslitisset decorata , per sanctos reges , nostros Praedecessores , videlicet in possessionibus suis possidendis, in decimis dicandis et exigendis, in tributis datis et donatis, et breuiter in quibuslibet fructibus et vtilitatibus eidem Ecclesiae prouenientibus: item in exemtione Nobilium suorum , vasallorum, conditionariorum, ciuium et certorum rusticorum, seu villanorum, tanquam domina , in solio suae maiestatis resedisset , remota contradictione cuiuslibet, munita Jibertate et vallata, quum eadem Ecclesia tempore necessitatis Joco nutricis reguin liliis conseruatrix sit et magistra. Sed proh dolor! quia licet eadem Ecclesia in eisdem Jibertatibus, quiljus fuisset per sanctos reges decorata, et nunc gratulaturj nihilominus tamen priuilegia sanctorum • regum, super eisdem libertatibus emanata per Tartarorum insultus in eadem Ecclesia Agriensi fuissent penitus ablata, combusta. Demum, quum Cletus Episcopus, praedecessor eiusdem , cum inclito, carissimo Patre nostro, Bela rege, maritimas fugae praesidio partes, Tartaris victoriam OJJtinentibus, attigisset, et tribus annis, cum eodem Bela Bege residentiam exsularem peregisset; post hoc , Tartaris recedentibus, cum Rege Bela Hungariam remeasset, et idem Rex Bela, pater noster carissimus vnicuique, quantum potuisset, perditas libertates et priuilegia. restaurasset, et specialiter Ecclesiae Agriensi, tamquam suae propriae, suorumque [successorum nutrici speciali ; tandemmortuo Cleto Episcopo, conditionarius Ecclesiae prae-