Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
dictae, videlicet Sainue!, filius Sibini, collectis omuibus ipsis priuilegiis, quae per Belam Regem fuissent restaurata, combussisset , et in cineris fauillam redegisset; qui quidem conditionarius propter excessum infidelitatis , deiecta nobilitate , quem idem Cletus episcopus nobilitauerat, per eundem redactus in seruitutem exstitisset, vtasserunt, et inde in Rutheniam aufugisset et sic eua^isset; quapropter nos humiliter postulauit, vt omnes libertates, quibus a tempore sanctorum Regum, nostrorum progenitorum ipsa Ecclesia Agriensis dignoscebatur fulciri, et nunc in eisdem sedet et gratulatur, seriatim rescribendo, ad aeternam rei memoriam inuiolabiliter nosiro dignaremur priuilegio confirmare, et praedicta priuilegia per hoc restaurare. Quibus auditis et clare intellectis, maxime, quia iusta erant, quae per ipsum petebantur, et quia etiam nos et nostros successores tangebat super omnes ecclesias chathedrales specialissimo iure patronatus, de consensu omnium Nobilium, nobiscum in nostra congregatione assidentium, decreuimus, quod XXV. SenioresNobilium de dioecesi Agriensi eligerentur^ qui tacto viuificae crucis ligno, sub fidei religione, omnes libertates ecclesiae Agriensis nobis publicarent et publicata in formam nostri priuilegii ad aeternam rei memoriam redigi faceremus. Electis ergo ipsis Nobilibus, videlicet Ireneo — de genere Acus, item M. Machiano de Debro, item Gerhardo, Paullo Cornite, filio Compoldi , Leustachio Magno , Comite Nicolao , Petro et Georgio , nobilibus de genere Aba, item Gula et Serus de genere Bartyan, Veche de Puruslo, item Barlholomaeo et Feliciano Comitibus de Beregh et Vgo-