Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
aliorum iurium omnium , ipsi Ecclesiae Agriensi spectanlium, petens nos cum instantia, vt tenorem eiusdem de verbo ad verbum transcribi faceremus ad cautelam (V. ad an. MCCLXI. ) Nos itacjue j etitionibus praedicti Domini Lamperti , Episcopi Agriensis, legitimis — — annuentes — — Datum per manus Benedicti , Praepositi Orodiensis , aulae nostrae Vice-Cancellarii Anno Domini MCCLXXI. regni autem nostri anno secundo. " Ex MSS. Battyanianis Katona Tom. VII. p. 580. A. Ch. 1271. Idem Stephanus Ecclesiae Agriensi nouum dat diploma, quo praerogatiuas a Praedecessoribus suis eidem concessas , recenset , ratasue habet. Stephanus — Ad apicem pertinet regiae Maiestatis, suorum praedecessorum priuilegia renouare, seu restaurare, quae per temporum curricula, ab ecclesiis quoquomodo alienata exstiterunt, vt per renouationis seu restaurationis titulum ea inconcussa perrnaneant, quae suis temporibus excelsi principes statuerunt. Proinde ad vniuersorum notitiam tenore praeseritium declaramus, quod quum nos conuocationem et congregalionem omnium Nobilium, existentium a parte Danubii versus orientem, in Hayouholm et Heues commode fecissemus, pro statu regni nostri reformando, et iustitiam vnicuique reddendo , iuris ordine tamen obseruato , cum consuetudine laudabili a sanctis progenitoribus nostris approbata : tandem die octaua solemnitatis eiusdetn conuocationis et con"re<rao o tionis, quo tempore ardentius et elFicacius vnicuique ius suum per iustitiam reddebatur, Lampertus, miseratione diuina, Episcopus Agriensis sur-