Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
dentalem, ad flimium Megyespotok vocatum, in quamdam vallem, et ibi transit ipsum fluuium ad quamdam viam magnam, iuxta quam est vna arbor Gymelcliez vocata, sub qua vna est meta antiqua. Deinde reuertitur ad aquam Nvttricze, et transiens ipsam aquarn in arbore Vyrissircz est meta; quae separat villae Zuchan ab vna parte , et ab aitera loachimo. Deinde vadit in montem magnum, transiendo aquam Tripcze, et prope viam sunt duae metae, vna lapidea, altera vero terrea. Deinde tendens per montem ad arborem Tyliae, ab hinc vadit ad arborein Bykfa, vbi sunt duae metae. Deinde per viam publicam in altum ad montem Rogus (al. Rakus) in metam priorem , et sic terminatur. Vt igitur haec donalio, seu coliatio robur perpetuae obtineat firmitatis, nec per quempiam processu temporum in irritum valeat reuocari, seu retractari, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti , Orodiensis Ecclesiae Praepositi , dilecti et fidelis nostri, Aulae nostrae Vice-Cancellarii. Anno Domini MCCLXXI. regni autem nostri anno II. " E Collect. Dipl. Kaprinai. Tom. II. sub B. p. 89—90. Haec terra Deueche, postquam impopulata est, nominabatur Noua villa, Hungarice Vjfalu, et demum a vicina eidem vallis illius capitali possessione Divek vocata Divek - Vjfalu , hodiedum vsitatam denominationem accepit" notauit Adam. Rajcsanyi propria manu sua, qui litteras ex autographo eruit. A. Cli. 1271. Idern Stephanus hospites regios laurinenses in castruni laurinense transfert, singularibusque donat libertatibus. Stephanus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae,