Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
extra prouinciam euocari , vel citari; inaxirae, quia homines sunt simplices, et in iure Nobilium nequeunt conuersari, agriculturis et laboribus intenti, proprio iure et lege speciali perfruuntur; verum omnes causae, pro possessionibus et haereditatibus, metis et limitibus, facultatibus et mortibus, seu quibuscunque casibus, per Comitem pro tempore constitutum et Comitem prouineiae, terraneis mediantibus, iudicabuntur in loeo superius memorato , secundum formam iuris. Deinde singulis annis, in ramis Palmarum, monetam nostrae Camerae Regiae, cum omni reuerentia suscipere tenebuntur, et solenniter permittere currere secundum ius, vigorem, et lucrum Camerae regiae cambiare vniuersaliter tenebuntur; ita quod Comes Camerae, vel sui officiales, quos ad hoc deputauerit, altero dimidio mense, siue sex hebdomadis plenam habeant potestatem cambiandi ius, et lucrum camerae prosequendi; de qualibet marca, in cuiuslibet fori vel emptionis titulo recipient vnum pondus. Yolumus etiam monetam quintae esse combustionis; finito autem tempore, sex hebdomadarum , expresso superius , Comites Camerae surgent de cambio, cessante omni vigore eorumdem ; ipsa moneta nihilominus curret, per totum ahnum vsque ad reuolutionem nouae monetae, quod quilibet habeat liberam licentiam emendi , vendendi cum ipsa moneta, cum auro et argento, vel cuiuscunque substantiae, facultatis. Nec praetermisso , quod saepedictis hospitibus nostris fidelibus in aquis piscandi, in campis , in siluis venandi, plenam concessimus libertatem. Yolumus insuper, quod in metis et limitibus, syluis et nemoribus, per nuliius conditionis hominem