Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

impediantur, vel grauentur; verum ipsi larga po­tiantur licentia syluas exstirpandi, et in terram arabilem redigendi, suisque vsibus applicandi. Cum autem Collectores terragii nostri , certo tem­pore praescripto , ad ipsos peruenient, tene­buntur eos suscipere lionorifice et gratanter, in certo numero quatuor personarum, et quinque equorum, quibus in victualibus et deliciis lautius prouidebunt, donec summa tercentarum marcarum, cum pondere prenotato integraliter colligatur. Po­stremo ipsis petentibus hanc concessimus gratiam: quaerendi mineras et metalla in montanis, inuen­ta tollere, et suis vsibus applicare, saluo iure no­stro, dedimus potestatem. Yt igitur huius a nobis concessae libertatis series robur obtineat firmitatis perpetuae, nec per quempiam processu temporis retractari valeat, aut in irritum quomodolibet re­uocari, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per ma­nus Magistri Benedicti, Orodiensis Ecclesiae Prae­positi, aulae nostrae Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo ducentesi­mo, septuagesimo primo. VIII. Kal. Decembris Indictione XIV. regni autem nostri II. u Ex autograplio per XVI. oppidanos A. 1790. SS. et 00. regni exhibito, desumpsit Bardossy 1. e. p. 108. sqq. A. Ch. 1271. Idem Stephanus Comiti Cliiel terras a Cogna­to suo Teel venditas relinquit. Stephanus, Dei gracia, Hungarie, Dalma­cie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodome­rie, Cumanie , Bulgarieque Rex. Vniuersis Chri ­sti fidelibus, praesentes litteras inspecturis, salutem

Next

/
Thumbnails
Contents