Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
cum Baronibus nostris et nostra militia veniemus, ipsi liospites nostri Nobis introitum dare tenebuntur opulentum, et simiiiter in egressu decessum delicatuin, nostrae Celsitudini competentem. Et quia crebrius in conflictibus nostris sanguinem suum vberius effuderunt Nostrae Maiestatis regiae in conspectu, lianc eisdem gratiam et iibertatem duximus concedenaam, quod liberam habeant li centiae facultatem , inter se Comitem vel Iudicem, quemcunque voluerint eligendi, qui vna cum Comite (de Scepus) pro tempore constituto, omnes causas, inter ipsos emergentes, iudicabit in Leucha, ciuitate Prouinciae capitali, iuxta ius et consuetudines Prouinciae approbatas; de poenis vero , seu mulctis, seu birsagiis, de causis maioribus prouenientibus, Comes pro tempore constitutus, duos recipiet denarios , Comiti prouinciae tertio denario remanente; hoc expresso, quod de simplici vulnere, quod non transit in mutilationem, cedit media marca; de mutilatione quinque marcae; de fissura similiter quinque marcae, de caede vero cedent decem marcae; casus vero minores, pro pecunia vel haeredibus, Comes prouinciae per se iudicabit. Concessimus etiam iisdem liberam licentiae facultatem sacerdotes , quoscunque decreuerint, in suas Ecclesias eligendi; qui de vbertate Nostrae gratiae, liberis decimis, iugibus temporibus potientur ad Omnipotentis gloriam, et honorem. Volumusetiam, quod nullus Comitum pro tempore constitutorum, ipsos contra libertates, eisdem concessas, molestare audeat, vel praesumat. Insuper de praerogatiua speciali, hanc ipsis dedimus libertatem, quod per nullius conditionis, status, aut ordinis hominem possint ad Nostri praesentiam