Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
mus iuxta ordinationem praedictam non rcceptare infideles, ex parte ipsius regis Hungariae ad nos transfugientes, nec eis subsidium vel benignilatem aliqualem impartiemur; sed ipsos potius tauquani male meritos excludemus , nec per amicos nostros vel subditos receptari vel foueri aliquatenus patiemur. Promittimus et assumimus, vt si aliqua temporum processibus successiuis contingeret suboriri hinc inde, quae turbare possent pacis et concordiae vnionem ; pace eadem nunc facta iu suo robore permanente, super grauioribus, quae ex parte omniuin nostrorum contra homines regis Hungariae attentata fuerint siue facta, Episcopus Olomucensis tam ex ordiuaria iurisdictione, quam e\ ipsius iurisdictionis in eos, qui eidem Episcopo subiecti non sunt, prorogatione nunc facla cognoscet: et, quae iudiciaria maturitate seruata, inuenerit perperam attentata seu facta in praeiudicium regis Hungariae et hominum suorum, prolata diflinitiua sententia, reformabit; postquam de causae merilis cognouerit, vt est iuris, et quod defliniuerit per censuram ecclesiasticam faciet obseruari; quum ipsius regis V ngariae, et nostri Barones ordinauerint iuxta traditam sibi formarn, et ipse rex Vngariae, ac nos assumserimus, approbauerimus, et emologauerimus praemissa omnia et singula spontanea voluntate. Si vero aliqua grauiora per homines regis Vngariae vel barones eiusdem attentata fuerint siue facta, per quae nobis et hominibus rcgni terrarumque nostrarum posset praeiudicium generari; super iis ven. Pater dominus Philippus, Strigoniensis Archiepiscopus, e\ ordinaria iurisdictione, quam omnes Barones e( homines regni Vngariae in se prorogauerunt, co-