Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

gnoscet iuxta formam artieuli, proxime expressi, et quotl diffiniuerit, exsequutioni mandabit, con­tradictores per censuram ecclesiasticam districtius compescendo. Et in huiusmodi cognitionibus, dif­fmitionibus , et exsequutionibus caussarum proce­dent iidem archiepiscopus et episcopus, Deum et iustitiam habentes pro oculis, postpositis gratia, ti­more, odio et fauore. Iidem quoque Archiepisco­pus et Episcopus in personam regis Hungariae at­que nostram singuli singillatim promulgandi ex­communicationis sententiam plenam habeant facul­tatem; quum ipse et nos in praemissis subieceri­mus personas nostras iurisdictionibus eorumdem. In minoribus vero caussis, quae hinc inde inter ipsius regis et nostros homines emerserint circa confinia Morauiae, duo ex parle ipsius regis Vn­gariae, videlicet Comes Posoniensis et Comes Ni~ triensis; ex parte nostra Camerarius Morauiae et purchrauius da Brunone; circa confinia Austriae , ex parte regis Vngariae Comites Supruniensis et Musuniensis, ex parte nostra castellanus de Ha­sclowae et castellanus nouae Ciuitatis, iudices pro­uinciales; circa confinia Stiriae , ex parte regis Vngariae, Comites Castri ferrei et de Zala; ex parte nostra Capitaneus et notarius Stiriae; circa confinia Carinthiae , Carnioliae, Marcliiae, ex par­te regis Vngariae, Banus totius Sclauoniae; ex parte nostra , Capitaneus Carinthiae et Carnioliae, deputabuntur; qui querulantibus hinc inde iusti­tiae facient complementum; et id , quod fecerint, tam ipsius regis Vngariae , quam nostra auctorka­te facient obseruari. Quod si aliqui ex ipsis fue­rint defuncti; successores ipsorum dignitatis here­ditarii, vel per alterutrum regem substituti, fun-

Next

/
Thumbnails
Contents