Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

regis Stephani , clarae memoriae, karissimi Patris nostri, petens cum instantia: vt ipsum ratum ha­bere, et nostro, de benignitate regia , dignaremur priuilegio confirmare; cuius quidem tenor talis. est: Stephanus (v. ad a. 1271.) Nos igitur ipsum priuilegium karissimi Patris nostri, quia inueni­mus non abrasum, non canLellatum, nec in ali­qua sui parte vitiatum, ratum et firmum habere cupientes, et de verbo ad verbum praesentibus inseri facientes, de benignitate regia et de bene­placito karissimae matris nostrae, ac ex consensu omnium Baronum nostrorum, eidem Ian et suis haeredibus, haereduraque suorum successoribus, patrocinio praesentium duximus confirmandum, dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Da­tum per manus Magistri Nicolai, Ecclesiae Alben­sis Transiluanae Praepositi, aulae nostrae Yice­Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXX. lertio, quarto nonas Ianuarii. Regni autem nostri anno primo. Metropolitica Strigon. Ecclesiae sede vacante. Venerabilibus PP. Stepha­no Kolocensi, et Iohanne Spaiatensi Archiepisco­pis; Lamperto Agriensi, IoIj Quinqueecclesiensi , Comite Musuniensi, Phylippo Vaciensi, aulae Do­minae reginae, karissimae Matris nostrae Cancel­lario, et Comite Neugradiensi; PauIIo Wesprimi­ensi, aulae nostrae Canceliario; Briccio Chanadi­ensi , Tyraotheo Zagrabiensi , Lodomerio Wara­diensi, Dyonysio Iauriensi, et aliis episcopis , Ec­clesias Dei feliciter gubernantibus. Rolando Pala­tino, Bano de Machow, et Iudice Cumanorum ; Mathaeo Bano totius Sclauoniae, Nicolao Wajwo­da Transyluano, Comite de Zonuk, Ioachino Ma­gistro Tauarnicorum , Comite de Pvlys, Alexio,

Next

/
Thumbnails
Contents