Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ludice Cui iae nostrae, Comite de Vrbaz, Ladislao Comite Posoniensi, Laurentio Comite Suprunien­si, Henrico Bano de Vazara , et de Sou , Stepha­no Bano de Bozna, Gregorio Bano de Boronch et Kuchou , Emerico Comite Symighiensi , Ioanne Comite Zaladiensi, Omodeo Comite Castriferrei , Vgrino, Magistro Agasonum, et Comite Syrmien­si; Paulo Bano de Sceurino , Comite de Volko , Renoldo Magistro Dapiferorum , Comite de Zo­bolch, Laurencio Magistro Pincernarum, et Co­mite de Kewe, et de Crasou, ac aliis quam plu­ribus, Comitatus regni tenentibus et honores. " Sigillum dupplex pendet ex zona crocei coloris , sed eius peripheria vndique mutilata est; exhibet autem ex altera parte regem throno insidentem , ex alia vero crucem dupplicatam. E Coll. Dipl. Wagnerio - Jankovi­chiana Tom. B. nro 168. A. Ch. 1273. Idetn Ladislaus Ian mercatori terram Hey­dreh in praemium seruitiorum a patre suo collatam y restituit, ac confirmat. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae , Dalmatiae , Croatiae, R.amae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fi­delibus , praesentes litteras inspecturis , salutem in omnium Saluatore. Illa est censura nobilis , illa regum laudabilis consuetudo , quae diuer­sas liberalitatis officio sibi applicat nationes: cum in omni gente ex magnificenlia regia soleat man­suetudinis benignitas exerceri. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie volumus peruenire: quod Ian mercator, dictus Albas, nostrae humili­ter Celsitudini supplicauit, vtterram, Heydreh nuncupatam > prope Zothinar , inter Medies et

Next

/
Thumbnails
Contents