Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

die XXVIf. Martii Anno MCCLXXII. Coelos petiit die X. lan. MCCLXXVI. A. Ch. 1273. Ottocarus, Rex Bohemiae, Brunoni Episco­po Olomucensi, se bellum contra Hungaros inquietos moturum, notijicat. Reuerendo in Christo patri Domino B. Vene­rabili Olomucensi Episcopo, O. Dei gracia, Rex Boemie , salutem et sincere dilectionis affectum. Testamur Deum , qui cordium secreta rimatur, quod libenter voluimus cum Vngaris ad pacis et concordie deuenire stabilem vnionem. Sed post­quam tumultuariam gentem malignandi motus ex­agitat inquietus , sciatis , quod is nonnisi pace, quam nobis victoria pariet, ad temperate tranquil­litatis limites conquiescet, de regis benignitate pa­cifici confidentes, quod nobis taliter assistere de­beat, vt illos sub iuga pacis ire cogemus , quorum stimulante discordia nobis ad gerendum bella to­ciens surgunt ire. " E Codice Epistolari Ottocari II. R. B. p. 8. Episto­lam hanc anno huic esse adscribendam, innuunt verba: tociens surgunt irae. " Annus autem hic erat helli ipsius, quo in Hungariam irrupit , vltimus. A. Cli. 1275. Henricus de lsernia belli inter Hungaros et Bohemos resuscitati progressum Scholaribus suis in Italiam perscribit. Qualiter contra Y rngarorum gentem fallacem , Cumanamque perfidiam Regie processerit excel­lentiae celsitudo ; etsi multilinguis fame relatibus ad Vestram potuerit noticiam peruenisse, Vobis tamen tenore presencium nudam claramque descri-

Next

/
Thumbnails
Contents