Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
bimus veritatem, vt nostris redditi litteris certiores, securi valeatis de Domini nostri successibus exultare. Primum quidem cum Maiestas regia , dolis Vngarie concita, quasi amplius dissimulare non valens, vt ipsam ingrederetur, ingentes erexerat animos, et sue conuertens intencionis propositum , iusserat exercitum congregari; quidam frater Ordinis Minorum pro parte V ngarorum Regem nostrum adiit , et super facto Treugarum secum tractatum habens, Treugas iniit cum eodem. Quo quidem facto , quoniam gentis illius est fides, fidem aliquam non seruare, veritas non dicere veritatem, et opinatur esse periurium periuria non committere, et mendacium esse reputat, nil mentiri ; statim veniens contra treugas ingressa fuit Morauiam cum innumerabili multitudine Comanorum. Quod vbi auribus Domini regis innotuit, immenso exercitu congregato, versus eos leonum direxit signa victorum , celeri eis festinancia cupiens obuiare , et duin communis haberetur opinio, quod ipsi secum dubii martis deberent discrimina (inire), sibique bellicis congressibus repugnare, aduertentes terga verterunt; verum quamuis per fuge subsidium se conarentur eximere a gladii facie persequentis , non sic illesi euadere potuerunt, quin ex ipsis plurimi caderent subsequentium dextera, et vnda fluminis innumeros absorberet. Perfidis itaque fugatis Vngaris et Comanis, cuin iam nullum in campis inueniret obicem regie supereminencia Maiestatis , ad expugnanda castra suam conuertit potenciam , et Castro Pusonii machinarum impulsionibus, aliisque tormentorum generibus viriliter expugnato, infra breue teniporis spacium totus Comitatus Pusonii, quem hactenus