Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1272. /deni Gregurius Ottocarum. Bo/iemiae li.^mn ab impugnando pupillo H. 11. dehortatur , conditiunis­que pacis seruandae admonet. Regi Bohemiae illustri. Paternum atl tuaeCel­situdinis incrementa amorem gerimus , dum te ad ea, quae saluti expediunt et honori tuo congru­unt, sollicitis monilionibus inuitamus. Persuasio­nes itaque nostras deuota mente suscipias, ad ea , quae tibi benigne suggerimus, apertos habiturus oculos et aures illic adhibiturus intentas , vt in ra­tionis deducta secretum et ipsius examinata scru­tinio admittantur deuotius , et pressius impriman­tur admissa, et impressa fructificent; germinatura pacem et productura quietem, praecidendo inimi­citiarum caussas et amicitias augmentando. Nost.i, fili carissime, quod post varia et grauia guerrarum discrimina, quas inter te et ciarae memoriae Ste­phanum, Regem Yngariae , inimicus humani ge­neris, pacis impatiens , excitauit, post graues ex eis hinc inde personarum strages, grandiaque re­rum sequuta dispendia, disponente pacis auctore, inter te et regem eumdem reformata concordta, formata sunt foedera, iuramenti et poenarum ad­iectione, confirmationis nostrae ad tuam et ipsius instantiam ac aliarum firmitatum robore confirma­ta, quae idem rex toto vitae suae tempore dicilur obseruasse. Ceterum memorato regi carissimus in Christo filius , Ladisiaus, Rex Vngariae, vt tua nouit sublimitas, in regno successit, qui, quum sit adhuc aetatis innocentis; de nulla contra te po­test ofiensa notari; et quum ipsum filiis tuis vni­at, sicut accepimus, sanguinis vnitas; contra eum nulla tibi de futuro verisimilis potest esse suspi­cio; quam naturalis potius non solum excludere

Next

/
Thumbnails
Contents