Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

debet omnino coniunctio; sed et suspicantium cor­da ponere in tranquillo. Ad obseruanda igitur illi cum meinorato genitore ipsius inita foedera tanto efficacius tuam debet excellentiam horum consideratio inuitare, quanto iudicium est de prae­terito certius , ea per ipsum non esse hactenus violata ; et de futuro verisimilius credi potest , nec in posterum yiolanda. Adiicit autem ad ser­uandae a te huiusmodi obseruationis instantiam , quia si quis in eodem genitore vel eius subditis forsan argui possit excessus; idem rex Ladislaus ad emendationem cum debitae satisfactionis prom­titudine, iuxta conuentiones, in foederibus prae­dictis adiectas, dicitur esse votiuus; et quia ncc gloriosum foret celsitudini regiae, nec gloriae re­gali magnificum, in pupillum insurgere, aut aeta­tem tam teneram impugnare; Ideoque Serenitatem regiam monemus, rogamus et hortamur in Domi­no Iesu Christo, in remissionem tibi peccaminum suadentes , quatenus praedictas conuentiones dili­genter obseruans, ab omni memorati regis Ladi­slai, suorumque offensa , et iniuria studeas peni­tus abstinere; in hoc non solum eiusdem regisLa­dislai, et carissimae in Christo filiae nostrae, Isa­bellae, consortis ipsius, natae carissimi in Christo filii nostri, Regis Siciliae illustris , aetati deferens; sed ad eumdem regem Siciliae, virum excellentiae tantae ac virtutis, cui Celsitudini tuae vtile fore credimus in sinceritate caritatis vniri , prout te de­cet, attendens nostrisque monitionibus, quae ho­norem etiam tuum respiciunt, quum tuae magni­tudini congruat promissa seruare ; taliter aquie­scens, quod ad tua commoda memorati regis Sici­Tom. V. Vol.II. 5

Next

/
Thumbnails
Contents