Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
speris euentibus delectantur, circa tuam et ipsius reginae custodiam sollerter intendere, ipsamque ob claram generis sui prosapiam, ob singularem sui generis charitatem, et tanti principis, sui genitoris obtentu ; cuius virtus eminet, cuius probata strenuitas euidentia probationis exprimentalis elucet, iuxta tantarum circumstantiarum exigentiam singulari honore (prosequi) vt eius regis animus, tibi vinculo tantae affinitatis adstrictus, toti regno tuo et ipsius incolis perinde fortius adstringatur. Nos autem, zelantes etiam temporaliter prosperum statum tuum, ad ipsius conseruationem et promotionem in tuis opportunitatibus magnificentiae regiae promtitudinem apostolici fauoris offerimus ; et ob hoc ipsam tam 'aflectuosis monitionibus praeuenimus, volentes, vt ad nos, ac tuam matrem, Ecclesiam Romanam, cum omni fiducia et securitate recurras, quae tibi oportuna fuerint, cum abundantia paterna dulcedinis, quantum cum Deo potuerimus, percepturus. Etecce, ad tui fauoris augmentum venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis et episcopis , ceterisque praelatis ecclesiarum, nec non Comitibus, baronibus, et aliis magnatibus regni tui affectuosas pro te litteras destinamus, ipsos ad exhibendum tuae Celsitudini affectionis et deuotionis debitum, tibique constanler et fideliter consilio et auxilio in suis commoditatibus assistendum efficaciter et multipliciter exhortantes. " Aputl Raynaldum ad an. MCCLXXII. nro LII. Katona Tom. VI. p. 621. sqq.