Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

igitur retribues Domino pro tautis, quae tuae tri­buit iuuentuti? Profecto, si paternis aurem incli­nes affatibus; si pia patri de tua salute sollicito, et eius salutaribus monitis aquiescas; regnum tuum ab ipso, per quem datur regnare principibus, recognoscens, ad eum, a quo bona cuncta proce­dunt, omnia tibi collata beneficia referes, illi iu­uentutis tuae primitias offeres; ad ipsum fortitudi­nem tuam custodies; et residua vitae tuae tempo­ra , in continuatione salutaris propositi, et piorum prosecutione operura deuouebis, fauendo ecclesiis, ipsarum libertates et iura, nec non et ministros Dei, personas ecclesiasticas confouendo. Haec enirn tibi annos vitae producent; haec dierum longitu­dinem ministrabunt; haec firmabunt procul dubio thronum tuum. His itaque ab annis teneris tuum animum imbue; iis informa; talibus asuesce; vt per consuetudinem mores fiant; nec peruerti pos­sint, amplius conuersa quodammodo in naturam. Ad quod serenitatem regiam monemus, rogamus et hortamur in Domino ; sano nihilominus consilio suadentes, quatenus et consiliarios et alios familia­res tibi assumere studeas, qui te in semitas man­datoriiin domini dirigant, non peruersis suggestio­nibus a via rectitudinis auertant, nec exemplis de­testandis abducant; tuum statum pacificum diligant, tuos subditos foueant, et sua lucra in alienis di­spendiis non venentur; qui erga tuam et carissi­inae in Christo filiae nostrae, reginae Vngariae, illustris, consortis tuae, carissimi in Christo filii Caroli, regis Siciliae, natae, personas fidelitate ac deuotione debita polleant, sincero affectu ferueant, et consilii maturitafce clarescant. Decet siquidem te, acillos, qui tuis commodis inhiant, qui tuis pro-

Next

/
Thumbnails
Contents