Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ac inetarum erectione terrae VylTalu vocalae, in Comitatu de Thurocz existentis, per ipsum Dominum Ladislaum regem Muryn, filio Gregorii, factis anno Domini MCCLXXII. regni autem sui anno primo confectum. " — lbid. nro IV. 5.) Item Nicolaus, filius Dominici , et Valentinus filius Dionysii exhibuerunt nobis quoddam priuilegium Domini Ladislai Regis Hungariae, super collatione Rewisne, in Arwa existentis, metas eius continens; per ipsum Hotimero et suis haeredibus similiter anno MCCLXXII. regni autem sui anno praenotato emanatum ; iustum et verum." Ibidem nro XXI. p. 72. 6.) Idem Ladislaus terram Pach, in Comitatu Saladiensi , monialibus de insula leporum a Stephano V. donatam confirmat. A. 1272. A. Ch. 127 2. Gregorius X. PP. ad eumdem Ladislaum R. H. apostolici ajfectus plenas dat litteras. Regi Vngariae illustri. Habes, fili charissime, vnde, humiliato apud Deum spiritu, et corde contrito , in vocem exultationis et confessionis erumpas ; vt exultes in ipso, et eius circa te immensa beneficia fatearis. Ipse namque tibi donauit tantis oriri natalibus, immensis abundare diuitiis, et primogeniturae iura concedens, regiae praedestinauit excellentiae successorem. Ipse , clarae memoriae patre tuo de hac luce subtracto, te in annis iuuenibus constitutum ad paterni solii culmen , secundum omnipotentiam suae virtutis, euexit. Quid