Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
iis, in montem de Reuch, et ab hinc in montem de Greche ; vnde redit in dictam aquam Yelika et ibi terminatur, que tamen tangere dignoscitur ipsi— us magistri Johannis porcionem; porcio vero praescripti Nicolai Bani in sylua incipit super magnam viam, que de Languvjs vadit in Kapurnuk ad partem meridiei; hoc interposito , quod nullius temporis lapsu, prescripti magnifici viri presentem diuisionem poterunt retractare; imo pacifice et quiete partium quaelibet sua gaudebit porcione. Quod vt ratum sit, «volumus sigillo nostro communitum. Magistro Thoma Praeposito Ecclesie nostre; Gulee Cantore, Andrea Custode, Cosma Decano existentibus.. Anno ab incarnacione Domini Millesimo , Ducentesimo, Septuagesimo nono. " E coll. Dipl. Szechenyi Tom. III. nro 35. Transumptae sunt hae litterae ah eodem Capitulo anno 1328. A. Ch. 1279. Nicolaus Palatinus de lite ob caedem Nicolai yfratris Simonis, per Comitem de Devecher amice composita testatur. Nos N. (Nicolaus) Palatinus tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: quod Simon Bacha, filius Gregorii , Ysoth, Petke, ac Fuki, Simonis cognati, litem, quam Comiti Devecher de Oberthi ob caedem Nicolai, Simonis praedicti fratris intentatam , conuentione facta, coram nobis personaliter comparentes reuocauerunt; Simon Bacha, ciusque cognati semet obligantes , quod has iudiciaras nostras litteras, de concordia palenlei emariatas, tertia post festum S. Stephani 58 *