Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
die, apud Crucigeros Hospitalarios de Alba, sub poena decem marcarum argenti, confirmari impetrabunt, nobis vero , qua Iudici, ac Pristaldo nostro satisfacient. Datum supra Budam veterem. Anno MCCLXXIX. £ copia simplici M. L. A. Ch. 1279. Laurentias Comes terram suam Lympach iri confmio Teutontae Ecclesiae S. Mariae de rnonte, vbi pater ipsius fuit sepultus , metis designatis confert. Nos Laurentius Comes , filius Laurentii, significamus tenore praesentium, Vniuersis, quod nos pro remedio animae charissimi patris nostri quamdam terram nomine Lympach, in confinio Teutoniae sitam, dedimus Abbati et fratribus de monte Sanctae Mariae perpetuo possidendam; ex hoc ipsi fratres adorandum Deum pro anima patris nostri, ibidem sepulti, vigiliis assurgant, laudes reddere omnium Sanctoruin. Cuius terrae metae sic distinguuntur: in extremitate vertiginis descendentis in fluuium Rabcza, de oriente, habet duas meLas, quaruin vna est meta villae dictae Rebcza, quae est Petri, filii Stephani, filii Beze , altera vero terrae nostrae vocatae Lenpach; ibique iungitur fluuio Jlebcze, et sic parum eundo versus meridiem, intrat biuium, vbi in medio viarum duarum habentur duae metae; quarum vna est terrae Lengenpach, alia Peulndorfary, quae etiain est commetanea ipsi terrae. Dein transit fluuium Lympach, iterato pergens directe versus occidentem, iuxta eumdcm fluuium; vbi ex mcridie est