Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

quis, quibus apud idem castrum deguit ab anti­quo, dedimus, donauimus et contulimus praedicto Magistro Emerico, et per eum suis haeredibus , haeredumque suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Vt igitur buius no­strae donationis series et collationis robur obtineat perpetuae firmitatis, nec processu temporis possit vel debeat aliquatenus reuocari ; praesentes con­cessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti, viri Magi­stri Nicolai, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dile­cti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXX. no­no; regni autem nostri anno VII." E Coll. Uipl. Dan. Cornides Tom. VIf. s. pag. A. Ch. 1279. Idem Ladislaus Mihud Bano , fdio Comitis Mihuct, recensitis insignibus eius meritis, terras iri Cornitatu de Zala ab auo suo Bela collatas , nouiter confert. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fi­delibus , praesentes lilteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam ha­rum serie volumus peruenire: quod cum Mikud , filius Comitis Mikud , dilectus et fidelis noster, Domino Belae, auo nostro charissimo , serenissi­mo llegi Hungariae , clarae recordationis, multa et quam plurimum opportuna fidelitatis seruitia exhibuisset; quae, cum propter sui multitudinem per singula toediosum sit enarrari ; nihilominus tamen aliqua potiora de suis fidelitatibus, et ser­uitiis in praesentibus decreuimus annotari. Quod

Next

/
Thumbnails
Contents