Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

cum dictus rex Bela, sitos Barones, specialiler au-»­tem praedictum Mikud Banum , ad expugnanduut Castrum Re gis Boemorum Minen y6catitin , prope confinium regni Hungariae constitutum, destinas­set ; idem Mikud Banus , Cum in expugnatione eiusdem Castri cum suis hominibus ante omnes ali­os Barones in ipsum castrum aditum intrandi quae­rere , et vexillum suum ad idem Castrum deuehi niteretur, per homines eiusdem regis Boemorum in eodem castro existentes, in dextera manu et in costa similiter in dextera parte, cum lancea gra­uiter fuerat vulneratus ; praeterea cum praefatus rex Bela in propria persona vna cum suis Baroni­bus, specialiter autem cum Mikud Bano memora­to, ad expugnandum castrum memorati regis Bo­emorum Karchulag vocatum , existens in regno Austriae , accessisset, liomines dicti regis Boemo­rum in expugnalione ipsius castri dextrum pedem praedicti Mikud Bani cum lapideo ictu confrege­runt, et sinistrum crus eiusdem cum lancea trans­fixerunt, eodern rege Bela intuente ; quemadmo­dum liaec omnia in priuilegio eiusdem Regis Be­lae super collatione trium terrarum Castri VYespri^ miensis, Suey, Sepene, et Band vocatarum, in Comitatu Zaladiensi existentium confecto, et nobis per praenominatum Mikud Banum exhibito pleni­us vidimus contineri. Constitit etiam nobis, prae­dictum Mikud Banum eidem Regi Belae, auo no­stro, et Regi Slephano, Patri nostro charissimo , piae memoriae multas alias fidelitates, et seruitia quam plurima impendisse. Nos igitur pro tot et tantis lidelitatibus et seruiliis dicti Mikud Bani, quae idem praedictis regibus , Belae videlicet ct Stephano, ac demum nobis in diuersis expeditioni-

Next

/
Thumbnails
Contents