Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
runt, quod praefatus Miehael, homo noster liie1 moratam terram, Apsa vocatam, praesenti testimonio eorumdem , conuocatis omnibus commetaneis, et vicinis, cum attinentis et vtilitatibus suis vniuersis, per veteres metas et antiquas statuisset, et assignasset Magistro Emerico antedicto, nullo contradictore existente. Et sicut idem homo noster ad ipsos reuersus, iisdem retulisset, iam dicta terra Apsa nuncupata, ineluditur intra terram i|>sius Magistri Emerici, et aliorum Nobilium deEnyruch, ab oriente et meridie; ab occidente vero intra terram villae Tekmae, et intra terram monasterii de Turley (Tiirje) ab aquilone. Nos igitur, qui ex officio suscepti regiminis tenemur metiri merita singulorum, et vnicuique digno remunerationis praemio respondere; considerantes meritoria obsequia saepe dicti Magistri Emerici, quae idem tunc, quando rex Bohemorum, inimicus noster capitalis , nobis in tenera aetate constitutis regnum nostrum deuastabat, Magistrum Ioannem, lilium Henrici Bani ad confinium Suproniense pro tuendo ipso confinio, et regno nostro deputaueramus , qui quemdam exercitum eiusdem regis Bohemiae, qui per ipsum confinium intrando , spolia et vastus committebant, se eisdem viriliter opponens , deuicit, in quo idem Magister Emericus laudabiliter praelians, vnum militem ex aduersa acie captiuatuin maiestati nostrae duxitj per quem primum idem Magister Emericus exstiterat crudeliter vulneratus; et in aliis expeditionibus regni nostri semper et vbique gralissimos impendit famulatus, praenominatam terramApsa, a iurisdictione et potestate praedicti castri hostri Zaladien. exemplam penitus et exceptam, sub metis vcteribus et anti-