Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
pisti; dignum credimus, vt et nunc laetificatus ex nostra triumphali victoria feiiciter satieris, postquam rei gestae perceperis ex his nostris litteris qualitatem. Scias itaque, quod nos feria quinta, proxima post festum Bartholomaei Apostoii, eo loco locauimus castra nostra, quo a tentoriis dicti regis Boemiae vix ad spacium dimidii milliaris Teutonici distabamus. Mane vero sextae feriae subsequentis, vna cum dilecto filio nostro, rege Hungariae procedentes, cuneos acierum nostrarum adiunximus hostium stationi; sicque hora diei quasi sexta inter nos grauis pugna committitur; in qua dictus rex Bohemiae, more strenui pugilis, viriliter se defendens, tandem victus occubuit, non a nostra virtute postratus, sed , Deo potius impugnantes remp. subito expugnante, collisus. In quo etiam belio nobiles regni Bohemiae potiores aut mortui gladio ceciderunt, aut victi certamine, dum se ad praesidium fugae conuerterent ab insequentibus sunt detenti — Tu igitur, Princeps carissime, gratfes Altissimo referas, et ad laudes gloriosae Mariae Yirginis cor resoluas, quorum praesidiis vita nostra, morti proxima, salua subsistit; et honor romani imperii, miserabiliter incuruatus, virtute mirabili respirauit. " lbideoi p. 483 et 755. A. Ch. 1278. JSicolaus PP. III. securitati decinarum , in subsidium terrae sacrae collectarum , ob belli in Hungaria turbas prouidet. Nicolaus — — dilecto filio M. Girardino de Mutina , subdiacono et scriptori nostrO, collectori decimae, in Vngariae et Poloniae partibus, ter-