Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rae sacrae subsidio deputatae, salulem Quum, sicut accepimus, propter turbationem, et gerrarum discrimina, quae frequenter in Vngariae et Poloniae partibus suscitantur, collecta per te iu partibus ipsis pecunia ratione decimae, terrae sanctae subsidio inibi deputatae, non possit cum securitate inibi seruari , prouideri super hoc per sedem apostoli­cam postulasti. Nos itaque, tuam in hac parte sol­licitudinem commendantes, ac omne submoueri cupientes obstaculum, per quod praefatum subsi­dium quouis modo diminui valeat vel etiam impe­diri; compellendi Archiepiscopos et Episcopos ac Abbates Cisterciensis et S. Benedicti Ordinum , aliosque prelatos Ecclesiarum, nec non magistros et praeceptores domorum militiae templi, et ho­spitalis S. lohannis Ierosofymitani illarum partium cuiuscunque dignitatis, ordinis, conditionis seu gradus existant, de quibus videris expedire, quod huiusmodi pecuniam tam collectam, quam etiam colligendam, quum per te super hoc fuerint requi­siti, ad Zagrabiensem, vel Signiensem ciuitates su­is periculis deferant et expensis, tibi eam ibidem per ipsos fideliter assignandam, plenam et liberam concedimus tibi auctoritate praesentium facultatem ; non obstante, si aliquibus a sede sit indultum ea­dem, quod interdici, suspendi, vel excommunica­ri non possint, per litteras dictae sedis, non faci­entes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Vi­terbii, III. Kal. Aug. pontificatus nostri anno I. " E MSS. Battyanianis. Reg. an. I. epist. 128. Katona Tom. VII. p. 769. Nicolaus hic PP. III. consecratus fuit A. 1277. die XXVI. Decembris ; migrauit e vita XXIII. Augusti Anno 1280.

Next

/
Thumbnails
Contents