Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
omnesapud nos capti aut mortui reraanseruiit. Licet autem praedictus militum suorum agmina dissipata videret, seque fere ab omnibus derelictum j adliuc tamen victricibus signis nostris cedere noluit; sed more et animo giganteo, virtute mirabili se defendit; donec quidam ex nostris militibus ipsum mortaliter vulneratum vna cum dextrario deiecerunt. Tum demum ille rex magnilicus cum victoria vitam perdidit, quem non nostrae potentiae fortitudo, sed Dei excelsi dextera, caussam nostram misericorditer iudicans , interemit. Nos igitur haec et alia beneficia ab eo, qui eadem nobis contulit, humiliter cognoscentes, et ad laudem et gloriam sui sanctissimi nominis referentes, ad omne illud, quod gratum Altissimo, Dei filio, Iesu Christo, esse sciuerimus , deuotiori promtitudine nostram sollicitudinem conuertemus. " Apud Hergott. vol. III. Tom. II. P. II. p. 484. Hansiz. German. sacra Tom. II. p. 388. Katona Tomo VII. p. 753. sqq. A. Ch. 1278. Idem Rndolplius eiusdem argumenti dat lilleras ad quemdam Principem. Quantis opprobriis et probrosis iniuriis indesinens reip. disturbator quondam Ottocarus, rex Boemiae illustris , nos impulerit, vt ad eius conatus nefarios refrenandos manum nostrae potentiae leuaremus, nemo te nouit melius; nemo viditapertius, quam tu, princeps carissime, qui conspirationes, quas idem rex aduersus nostram salutem fecerat; insidiarum iacula, quae tetenderat, laqueos, quos absconderat, non ignoras. Et quoniam de torrente tanti discriminis aliquando nobiscum laqueos, amaritudiriis haustus felleos acce-