Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

cutor, se aduersum nos et romanum Imperium im­prouideeleuauit, post praestita nobis, et ab ipso male contempta fidelitatis et homagii saeramenta. Dictus siquidem Rex, in festo Pentecostes proxime praete­rito, contra terras imperii castra quaedam et oppi­da expugnauit. Tot et tantis damnosis iniuriis, et probrosis contumeliis et contemptibus nos impel­lens, quod ad statum reip. defendendum, cuius idem rex pene suffoderat fundamenta, oportuerit saltem sero gladii vsus , nobis a Deo nobis com­missi, educere potestatem. Sic itaque in crastino a B. Bartliolomaei festo nos et fidelis noster, Ladi­slaus, rex Hungariae, eo loco locauimus castra nostra, vbiab exercitu regis Boliemiae vix ad mil­Jiare germanicum distabamus. Mane vero sextae feriae subsequentis, aeterni Dei auxilio inuocato, processimus, signisque belligeris eleuatis, eo per­uenimus , vbi rex Boemiae , dispositis aciebus, fi­nem praelii exspectabat. Illic milites vtriusque, dum signa hinc inde prospiciunt, fero impetu glo­merantur in vnum; illic de virium paritate inter nos strictis ensibns disputatur. Tantus quoque in­erat parti vtrilibet triumphandi affectus, vt morte victoriam comparare, et vincere moriendo, rem dignam et debitam quilibet aestimaret. Illic milites strenui equorum vngulis substernuntur: illic tanto sanguine humano terra perfunditur, vt nedum pu­gnantibus, sed et pugnae duritiem intuentibus vi­tae toedium esse posset. Tandem vero militia no­stra, non su#, sed omnipotentis Dei virtute prae­ualens, milites regis Boemiae in vicinum amnem impulit, vbi fere omnes aut gladio interempti, aut flumine suffocati, aut capti ab hostibus defecerunt; sicque fugae praesidium paucis profuit: nam fere

Next

/
Thumbnails
Contents