Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
nos contingeret prosilire; ideo Vestra nobis porrecta petitio pro dicto N. ad praesens est effectu frustrata ; quae vtique mentem regiam displicentiae spiritu non perturbet, quum sint, f vt nostis agendorum processus huiusmodi aequis trutinandi iudiciis et maturis examinandi consiliis et exactis, ne possit mutabilitatis et inconst&ntiae argui praesidentia principalis. Verum tamen ad Vestrae gloriae titulos attollendos tam feruidae geriinus inconcussae sinceritatis affectum, vt, quod libuerit vobis et nobis super hoc in beneuolentiae singularis vberi aflluentia , quantum sine iuris possumus iniuria, velimus libenter et liberaliter aspirare. " Ex MSS. Prayanis Katona Tom VIT. p. 733. Litterae hae, ac sequentes excerptae sunt e Lambacherii demonstratione iuris seu tituli Rudolli Haubspurgici edita in 4. Lips/ae, quae in Bibliotheca nostra desideratur. A. Ch. 1278. Idem Rudolplms , quid ralione foederis contra Ottocarum Bohemiae regem Jieri velit, Ladislao R. H. notificat. Quum inter reges Orbis et principes aflinitatis, interdum et amicitiae foedera contrahuntur; tanto maioris inter eosdem affectionis vnio debet merito suboriri , quanto maiores aliis , in celsioribus positi sunt speculis dignitatum, virtutum inferioribus debent exempla disserere; quantoque per vnanimes voluntates ipsorum pax firinior crescit in populis, ampliantur honores alterutrum, et suorum roborantur in posterum iura regnorum. Sane contracta* feliciter inter nos iam pridem alternae connexitatis idemtitas sic reuera est inexstinguibiliter in nostris radicata praecordiis, sic in intimis nostri cordis affectibus est fir-