Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

\ sentes maiestatis nostre litteras responsales tibi du­ximus remittendas, cuius pecuniae quantitatem pre­dictam soluisse scripsisti per predictas Htteras tuas ; predictis mercatoribus de pannis et pennis emj)tis predictis infra inensem Augusti V. Indictionis pro­ximo preteritum sicut predicte tue littere contine­bant. Datum Fogie die II. Nouembris VI. indi­ctionis. Ibidem pag. 5. — Ibidem p. 35. leguntur etiam eiusdem Caroli litterae, quibus siguilieat se ad expugnandum Bel­logradum ducentos armigeros equites cum equis quadrin­gentis, ballistarios pedites de nouo receptos centum vi­ginti addidisse, ac misisse etc. A. Ch. 1278. Rudolphus Imp. Ladislao R. II. respondet , se , quod in praesenti nequit, successu rerum liherali­ter expleturum. Regalibus Vestris iitteris, nuper culmini no­slro directis, affectione benigna receptis, et, vt decuit, eis lectis et plenius intellectis, super ea­ruin serie Celsitudini Vestrae taliter duximus re­spondendum: quod, licet ad omnia, esse velimus vltronei, quae vestrum demulcere possunt animum et affectum, et licet spectabilem virum N. Camera­rium Vestrum, suis claris et virtuosis exigentibus meritis, gratiosae beneuolentiae vlnis patenlibus amplexemur: quia tamen nos ipsi et dilecti Prin­cipes nostri NN. in quibusdam terris, quas incfytus rex Bohemiae occupare dignoscitur, nos contendi­mus ius habere; non minus reprehensibile videtur, si sic repente, sic praecipitanter ad collationem aliquorum districtuum , ad easdem terras spectanti­um, huiusmodi declaratione, seu discretione negle­cta, cui videlicet, quiBusue de iure competerent ,

Next

/
Thumbnails
Contents