Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tionis. Omnibus in comitatu Soproniensi constitutis, quibus praesentes ostenduntur, salutem, et Gra • tiam: cum charissimus Pater noster, Rex Stephanus, felicis recordationis, vigesimam decimarum in toto Comitatu Soproniensi contulerit Abbati et fratribus de monte S. Mariae, suo priuilegio roborando, nosque eamdem collationem confirmauimus nostro priuilegio; fidelitati Yestrae mandamus , firmiter praecipiendo, et districte , quatenus ipsam Vigesimam decimarum homini Abbatis et fratrum praedictorum sine damno et contradictione aliqua dare et persoluere debeatis, aliud facere nullatenus praesumentes; cum nihil diminuere velimus de prouentibus Abbatis, et fratrum praedictorum. Volumus, quod nullus aliquid de tota vicesima ausu temerario sibi audeat retinere, vel aliquatenus reseruare. Datum Budae, feria quinta post festum Mathaei, Apostoli proxima. Anno Domini Millesimo, Ducentesimo Septuagesimo secundo." Originales in archiuo Camerali, MSS. Heuenesi Tom. 00. nro LHI. p. 79 — 80. A. Ch. 1272. Idern Ladislaus donationales Patris sui Alexio et filiis concessas , confirmat. Ladislaus, Dei gracia, Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Alexius , filius Andreae, de Sarus, Alexander, Marcus et Moch , filii eiusdem Alexii; Benedictus, frater ipsius, ac Lodomerius, frater