Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
eius, exhibuerunt nobis priuilegium Domini Stephani regis, karissimi patris nostri, inclyte recordationis, confectum super quadam terra, Delnafeu vocata, in Comitatu de Sarus existenti; per eundem patrem nostrum ipsis collata; petentes cum instantia, vt idem ratum habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare; cuius quidem tenor talis est ( v. ad an. 1270.) Nos igitur ipsorum Alexii, Alexandri, Marcus, Mocli, Lodomerii et Benedicti iustis precibus fauorabiliter inclinati, dictum priuilegium de verbo ad verbum presentibus inseri faciendo, auctoritate presencium, duximus confirmandum , dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus Magistri Nicolay, Albensis Ecclesie Transiluane Praepositi, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, Anno Domini MCCLXXII. sexto nonas Octobris. Indictione quinta decima. Regni autem nostri anno primo. E coll. Dipl. Szecheny. Tom. III. n?o 3. A. Ch. 1272. Idem Ladislaus de Praepositura S. Stephani P. M. duodecim Canonicis amplianda rescribit. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Summe bonum est inter eruditos corde creatorem reuereri, et quod possidet in mundo , non sibi adscribere, sed appropriare potentiae Dei, proutest, et omnium conditori: qui enim de sudore laborioso aquisitis in tempore aliquid mise-