Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
giain maiestatem; et quod non ad ipsorum commodum, sed dispendium debet potius redundare, quod sicut mendaces peccatores deberent carere impetratis, et vltionem regiam possent merito forinidare; occasione vero ipsius priuilegii dicli Spalatenses ciues ipsos Tragurienses magnis iniuriis et datnpnis grauibus afflixerunt, et affligere non verentur. Quo circa Yestram reuerentiam verbis fidelibus inducimus et hortamur, quatenus propter Deum et iustitiam, ac Vestram honestatem dictos ciues Tragurienses in suis iuribus sic velitis adiuuare, apud regiam maiestatem, regni Barones — Anno 1276. Farlatus Illyr. Sacri Tom. IV. p. 356. Katona Tom. VII. p. 695. A. Ch. 1276. Tragurienses episcopum suum, ac litteras supplices ad eumdem Benedictum, causam suam commendantes , mittunt. Reuerendo patri, et speciali suo Domino, B. dei gratia, sancte Strigoniensis ecclesie archiepiscopo, iudices et populus Traguriensis, eius deuoti fideles, cum inclinatione promtum famulatum, Ven. pater et domine, a vestrae celsitudinis presentia tam obsequiis , quam facie remoti sumus , et incogniti; et iccirco in nostre necessitatis articulo flagitare tanti patris patrocinium videtur absurdum. Laudabilis tamen fama, que benedictam personam Vestram per orbem terrarum celebrat, et extollit, qua sine personarum acceptione extraneos pariter et domesticos benignitatis oculo respicitis et fouetis, suasit nobis ausum sollicitandi Vestram excellentiaru, ad ferendum praesidium