Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ciuitati et ecclesie nostre, quae vestra est, contra quara I. dei gratia Spalatensis Archiepiscopus, ad suggestionem. emulorum nostrorum, quod eum minime decuit, in possessiones Ciuitatis et ecclesie dudum iam sopitas suscitauit calumnias et arduas quaestiones. Hinc est, quod episcopum et eundem seruientem Vestrum, ad curiam accessurum, qui, anno praeterito, de curia rediens, ex parte Vestra salulis vota et benedictionis gratiam, nobis auro et topazio gratiora , retulit, ad dominationis vestre presentiam destinamus modis , quibus possumus, exorantes, quatenus diuine retributionis intuitu, et nostre fidelitatis interuentu, consilium nobis et auxilium conferre dignemini, quod ex dispositione negociorum Vestra circumspectio intelJexerit expedire. Valeat nunc et semper vestre clementie Celsitudo. " ibid. p. 357, Kat. Tom. VII. p. 696. sl. Ch. 1276. Idctm Innocentius PP, V. iura Manalium de insula Danubii sua auctoritate communit. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilectis in Christo filiabus Priorissae Monasterii S. Mariae de insula Danubii, eiusque sororibus tam praesentibus, quamfuturis, regularem vitam professis , salutem et apostolicam benedictionem. Religiosam vitam eligentibus apostolicum conuenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis eneruet. Eapropter dilectarum in Christo filiarum nostrarum iustis postulationibus clementer annuimus, et monasterium S. Mariae de insula Danubii Vesprim. Dioecesis,