Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

vegnum, thronos , validius orationibus ecclesiasti­cis stabiliri, quam sudoribus bellicis sublimari. Et si id sieneraliter sit obseruandum , in donationibus o ' factis Ecclesiis vniuersis , specialiter tamen in his inuiolabiliter conseruandis , quae Strigoniensi Ec­clesiae ab ipsis Progenitoribus sunt coliata, pecu­iiaris sollicitudo insidet menti nostrae , cum ab ipsa et eius Praesule, Sacramenta Ecclesiastica et vnctionem regiam cum impositione Diadematis, et Progenitores nostri et nos receperimus, et succes­sores nostri in posterum debeant recipere, Domino annuente. Hinc est, quod dilecti nobis Praepositus et Capitulum Strigoniense, praesenti­bus et assidentibus nobis, Praelatis et Baronibus regni nostri, obtulerant nobis priuilegia , inclitae recordationis regum Ilungariae, Andreae videlicet Proaui et Belae IV. aui nostrorum, super dona­tione terrae, seu possessionis, Winch vocatae , in partibus Transiluanis existentis, quod nos, quia inuenimus in prima figura non viciata, non can­Cellata, nec in aliqua sui parte abolita , de ipso­rum Praelatorum et Baronum consilio et approba­tione, regiae confirmationis munimine duximus ad perpetuam rei memoriam roboranda; et quia cer­ta priuilegia , quae super ipsa donatione concessa per Autim nostrum posterius emanarant, originem habuerunt a priuilegiis praedicti Proaui nostri su­per ipsa donatione confectis et approbatis , per ipsum Auum nostrum, et Barones suos, ad re­uocandas ineptas donationes deputa­tos , ipsa priuilegia Andreae regis de verbo ad verbum, praesentibus inseri duximus , et annecti ; quorum tenor talis est: In nomine Sanctae T r i n i t a t i s, e t i n d i u i d u a e V n i t a t i s. A n-

Next

/
Thumbnails
Contents