Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tlreas, (vid. ad an. 1219.) — Item tenor alfe­rius priuilegii Andreae regis talis est: Andreas, I)ei gratia, Rex Hungariae, ( vide ad an. 1231.) Nos igitur praemissa priuilegia lecta et in­specta coram nobis, praesentibus Prae­latis et Baronibus Regni nostri , et liis scri­ptis inserta , communis consilii approbatione, ex certa scientia , confirmamus, volentes, vt si ali­quo casu priuilegia praedicta , quod absit, amissa 1'uerint, vel aliqua variabilitate temporis interce­pta , praesentes eundem vigorem habeant, nec de apsorum tenore dubitari possit, quae solennis ap­probatio roborauit. Verum quia per malitiam tem­poris impacati importunitas incolarum non petenda petiuit, volumus, vt si aliqui ipsam possessionem Vinch per subreptionem petiuissent, quidquid ex huiusmodi petitione subreptitia obtinuit, irritum sit, immo irritum decernimus et inane. Datum per xnanus venerabilis viri, Magistri Benedicti, San­ctae Strigoniensis Ecclesiae Electi, Praepositi Bu­densis, et aulae nostrae Vice- Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXVI. quin­to Idus Augusti, regni autem nostri anno quarto. Venerabilibus Palribus Stephano Colocensi, et Io­anne Spalatensi A. Episcopis , Iob Quinqueecclesi­ensi, Philippo Vaciensi , Tymotheo Zagrabiensi , Lodomerio Varadiensi, Dionysio lauriensi, Petro Transiluaniensi, Gregorio Chanadiensi, Andrea A­griensi, et Petro Wesprimiensi Episcopis , Eccle­sias Dei feliciter gubernantibus. Nicolao Palatino , et Comite Supruniensi, Mauritio Iudice Curiae no­strae , et Comite Castriferrei, loanne Magistro Ta­uarnicorum, et Comite de Bacha, Renoldd Magi­stro Dapiferorum nostrorum , Nicolao Magistro

Next

/
Thumbnails
Contents