Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

lis Dominici plenius vicHmus contineri. In cuius rei testimonium, ne processu temporum per quempi­am valeat in irritum reuocari, praesentes conces­simus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Venerabilis Patris, Pliilippi, Episcopi Vaciensis, aulae nostrae Can­cellarii , fidelis nostri, An. Domini MCCLXXIV. Protluctum in processu Monialium Budensium cum Francisco, et Iosepho Mysky, contra Michaelem Pumhakl etc. A. 172G. Orig. in archiuo Camerali. A. Ch. 1274. Donatio Elisabethae Reginae pro slndrea Co­mite de Bana, Jilio Iwanca super Vasarfalu. Nos Elysabeth, Dei gratia , Regina Significa­mus omnibus quibus praesentes ostendentur, quod consideratis diuersis, et meritorum Seruitiis, An­dreae Comitis de Bana lilii Iwancae, tam Domino et consorti nostro felieis memoriae Regi Stepha­no, quam nobis fideliter impensis, et specialiter, d u m B a r o n u m n o s t r o r u m q u o r u m d a m p e r fi d i a C a p t i u a i n C a s t r o T u r u 1, i n eius Custodia morabamur, in recompen­sationem fidelium seruitiorum ipsius , et Pecuniae quantitatis centum Marcarum nobis tempore in­mensae necessitatis per eundem ibiclem mutuatae, quandam terram nostram Wasarfolu appellatam haereditariis suis possessionibus contiguam, et vici­nam ipsi C. Andreae donauimus dedimus contuli­mus cum omnibus vtilitatibus, el pertinentiis per ipsum, et sui haeredes, haeredumque succesores iure perpetuo possidendam. Datum Albae. Anno Domini MCCLXXIV. in Crastino octauarum Beati loannis Baptistae. Ex autographo Archiui Szechenviensis.

Next

/
Thumbnails
Contents