Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

extraneos de Ciuitate Vestra expellatis, et. de rcgno nostro nobis fideles pro potestate vobis assumatis. u Apud Kerchelich not. Prael. p. 214. A. Ch. 1274. Isabella , regina Hungariae , de portione ter­rae in villa Chiv, Leukae, fdio L,achamas, relicta priuilegiales impertitur. Isabella, Dei gratia, Regina Hungariae, Yni­uersis Chrisli fidelibus, praesens scriptum inspe­eturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuer­sorum notitiam tam praesentium, quam futuro­rum , harum serie volumus peruenire. Quod ac­cedens ad nostram praesentiam Leuka, filius La­chamas, de villa Chiv, iobbagio exercitualium no­strorum, petiuit a robis humiliter supplicando; vt medietatem illius terrae, quae praesentibus et con­sentientibus Bilotis , ac aliis Iobbagionibus exerci­tualium nostrorum, in portionem ipsius, et Mark, fratris sui , per modum diuisionis exlitit deuoluta; super qua, et in praesentia Comitis Dominici, tunc Iudicis Curiae Domini regis, charissimi consortis nostri, inter ipsum et Mark antedictum , ex vna parte; et Checka de eadem contentio fuerat susci­lata, eidern relinquere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Nos itaque medietatem ijxsi­us terrae, cutn vinea et foeneto, et aliis vtilitati­bus suis ac pertinentiis, ipsain contingentibus, re­liquimus in Chiv eidemLeuka, et per eum suis haere­dibus, haeredumque suoruin successoribus, de no­stra gratia pleniore , iure perpetuo et irreuocabili­ter possidendam; prout in litteris patentibus eius­dem Domini regis, charissimi Consortis nostri, super restitutione ipsius terrae confectis, ct Comi-

Next

/
Thumbnails
Contents