Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 127 4. Leonardus Comes de Scepits, iitssn regis Ladislai , Dominico et Thomae fratribus de Scepus , terram duorum aratrorum ea libertate , (juam nobiles et esiercituantes habent, confert. Nos Magister Lorandus, Cornes de Scepes, vniuersis, quibus expedit, et praesentes ostendenlur, significamus, quod recepto mandato regiae sublimitatis, Dominico et Fratri suo Tiiomae de Scepus, duobusque filiis Dominici, Kazmirio videlicet et Ladislao, terram vsui duorum aratrorum sufficientem, qiiam inter populos Domini regis antea tenebant, et possidebant, ad libertatem Nobilium et exercituantium de Scepus reambulari, assignari et statui faceremus. Nos vero tam iussioni regiae Serenitatis, vt tenemur, obtemperantes, ct consideratis seruiciis praefatorum praestitis, et quae in futurum Domino regi impendere poterunt, ad reambulationem terrae eorumdein, Nicolaum, officialem nostrum de Scepus, cum Harperno, Cantore Ecclesiae S. Martini, ac Ioanne Custode Ecclesiae eiusdein de ScepLis transmisimus ; qui reambulantes ipsam terrani metauerunt ex nostro iussu et praecepto, perpetuo quiete et pacifice possidendam; eximendo et separando eosdem a solutione, et liberlate popLilorum Domini Ilegis; et applicauitnus libertati Nobilium saepedictorum; vt idem seruitium Domino regi debeant, qLiod exercituantes in Scepes exislentes Dominollegi impendere consueuerunt, ac, eadem libertate gratulentur. Vt autem factuin, seu collatio et donatio ltaec nequeat per quempiam retractari, praesentes contulimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum Dominico die post festum SS. Viti et Modesti. Anno Domini MCCLXXIV. Wagner Xnal. Scepus. Tom. I. p. 107.