Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1274. Idem Ladislaus Parocliis Scepitsiensibus libertatem testandi sanctione pragmcttica confirmat. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae , Ramae , Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, quibus jiraesenserites ostendentur, salutein in Domino sempiternam. Etsi quibuslibet ex officio suscepti regiminis sumus in iustitia debitores: propensiori tamen diligentia Ecclesiae, Matri nostrae, tenemur obnoxii, per quam et temporalis vitae brauium obtinemus , et aeternae beatitudinis praemium exspectamus. Ad vniuersorum igitur notitiam tenoi e praesentium volumus peruenire, quod accedentes ad nostrae Maiestatis praesentiam Henricus Plebanus de Leutscha, et Conradus Plebanus de Leybicz, Decanus Plebanorum de Scepus , humiliter sunt conquesti, quod comes de Scepus, pro tempore constitutus, in perniciem ecclesiasticae libertatis, ipsos Plebanos, volentes in •vltimo suae voluntatis eulogio, sibi propriis bonis , suis laboribus et ecclesiasticis beneficiis acquisitis condere testamentum vel aliquibus personis sibi faifculantibus, vel propinguis, aut ecclesiis intuitu pietatis, religionis, vel cognationis amore aliqua relinquere vel legare, sicut et moris est ecclesiasticae libertalis; Comes cle Scepus statutum pietatis et testamenti, vel Iegati ordinem sine respectu iuslitiae, visco cupiditatis satagens violare, huiusmodi testamenta vel legata post testantis obitum procedere non permittit, omnia bona decedentis Plebani, sine deleclu iustitiae, auferendo in periculum animarum; ex quo contingit, vt et animae decedentium institutis et optatis suffragiis defraudentur et propinguorum, seu famulantium personae commoda debita 11011 Tom. V. Yol.lI. 12