Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
Geysa quondam Rex Vngarorum Hierosoljmis, sicut eius scripto authentico continetur, in honorern Dei, et ad memoriam B. Mariae Semper Virginis, Matris suae 7 et S. Stephani regis , fecisset de suis et suorum Principum eleemosynis, pietatis intuitu, construi et domuiu etiam hospitalem, in qua peregrini et alii transeuntes propter Deurn subsidia reciperent caritatis." Ast datum ignorauit Diss. de S. Steph. p. 142. Aliarum eiusdem Vrbani litterarum meminit Timon, quibus „admonuit Belam , ne Saracenos et Iudaeos vcctigalibus colligendis adhibeat, nisi eis christianos praeponat. " Epit. Chron. pag. 71. A. Ch. 1262. Capitulum Strigonien. de villa Zule Andreae Comiti de Banya vendita, testatur. Capitulum Strigoniensis Eeelesiae, vniuersis presentem paginam inspecturis, salutem in eo, qui est salus omnium. Ad vniuersorum notitiam tenore presencium volumus peruenire , quod Z azun comite, nuncio Andree Comitis de Bana, filii Iwance, ab vna parte, et Ladislao, filio IS icolai de villa Zule, ab altera , in nostra presencia personaliter constitutis, idem Ladislaus proposuit viua voce, quod terram suam Zule vocatam, a Bense, filio Barnabe de villa Tuhul ad ipsum emptionis titulo deuolutam, et Bense predicto pro dote filie sue relicte Bomani de eadem Zule datam et assignatam, presentibus. et consentientibus Voym et fratribus suis, Bolesley scilicet, et Vencezlao, nec non Videkes, et Bodolfo, filio Cule , de iam dicta villa Zule, suis vt dicebat commetaneis et vicinis, Andree Comiti pro septem marcis argenti minus fractione vendidisset iure perpetuo possidendam, et ipsam pecunie quan titatem confessus est ab eodem comite se plenarie recepisse. In cuius rei memoriam pracsentes con-