Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

cessimus litteras a 1 p h a b e t o tripartitas, ac sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Do­mini MCC. sexagesimo secundo. 4 6 originali Archiui Ghymessiensis* A. Ch. 1262. Lampertus yjgrlensis Episcopus Ecclesiam Sa­rosiensem a iurisdictione Archidiaconali eximit, et ei­dem Hyppolytum Sacellanum Elisabethae iunioris re­ginae, Agriensem Canonicum praeficit. Nos Lampertus , Dei gratia, Episcopus Agri­ensis, Significamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem, quod propter euidentes causas, et probabiles rationes, nobis opportunas et ecclesiae nostrae vtiles, habita vna cum capitu­lo nostro sufficienti deliberatione, et diligenti tra­ctatu, Ecclesiam S. Iacobi de Saaros, praedio re­gali, ita — — quod illam solam villam, immo aliam aliquam, accedente totius capituli nostri consilio conuenienti et consensu, plebanialem esse de cetero irrefragabiliter statuimus; ipsius Eccle­siae plebano committentes iurisdictionem, iura pa­riter et prouentus; quae et quos aliarum ecclesia­rum diaecesis nostrae plebani oblinere et habere in commissis sibi plebaniatus sui ecclesiis consueue­runt, ipsumque plebanum, qui nunc est, et qui­cunque, qui pro tempore fuerit, ab Archidiaco­no, seu archidiaconali iurisdictione exemimus pu­re, simpliciter et in toto ; ita quod archidlaconus ipse, nec praetextu cathedratici, nec per cautio­nem ratione visitationis debitae, nec cuiusuis iuris, seu consuetudinis archidiaconalis, in praefatum plebanum iurisdictionem aliquam sibi poterit ven­dicare; sed ipse plebanus in spiritualibus ad no-

Next

/
Thumbnails
Contents