Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

turum concessione Pontificum , largitione regum yel Principum, oblatione fidelium . seu aliis iustis modis praestante Domino poterunt adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata perma­neant. In quibus liaec propriis duximus exprimen­da vocabulis. Loca ipsa , in quibus praefatae si­tae sunt donius, cum pertinentiis suis, videlicet cum Ecclesiis , decimis, hortis, vineis, oliuetis, pratis, terris, nemoribus, vsuagiis, et pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immuuita­tibus suis. Sane noualium Vestrorum, quae pro­priis manibus aut sumptibus colitis, de quibus ali­quis hactenus non percepit, siue Vestrorum ani­malium nutrimentis, nullus a vobis decimas exi­gere, vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis Clericos, vel Laicos, liberos et absolutos , e saeculo fugientes, ad conuersionem recipere, et eos absque contradictione aiiqua retinere. Prohi­beinus insuper, vt nulli Fratrum Vestrorum post factam in domibus Vestris professionem, fas sit si­ne Prioris sui licentia de eisdem domibus discede­re , nisi arctioris lieligionis obtentu. Discedentenr vero absque communium litterarum Vestraruni cautione nullus audeat retinere. Pro consecrationi­bus vero Ecclesiarum vel Altarium, siue pro oleo sancto, vel quolibet Ecclesiastico sacrameuto, nul­lus a vobis sub obtentu consuetudinis, vel alio modo , quidquam audeat extorquere ; sed haec omnia gratis vobis Episcopi Diaecesani impendant. Alioquin liceat vobi.s quoscunque malueritis catho­licos adhibere Antistites, gratiam et communionem Apostolicae sedis habentes, qui nostra freti aucto­litate vobis, quod postulatur, impendanl Quoi^i

Next

/
Thumbnails
Contents