Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
sedes Diaecesanorum Episeoporum forte vacauerint, interim omnia Sacramenta Ecclesiastica a vicinis Episcopis accipere libere, et absque contradictione possitis ; sic tamen , vt ex hoc in posterum propriis Episcopis nullum praeiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum Episcoporum copiam non habetis, si quos Episcopos, Romanae sedis , vt diximus, gratiam et communionem habentes, et de quibus plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eis benedictionem vasorum, et vestium, consecrationes AJtarium, et ordinationes Clericorum, auctoritate Sedis Apostolicae recipere valeatis. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis iamiis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce dmina oflicia celebrare; dummodo caiisam non dederitis interdicto. Chri.sma vero , oleum sanctum, consecrationes Altarium seu Basilicarum, ordinationes Clericorum, qui ad ordines fuerint promouendi, a Dioecesanis suscipietis Episcopis, siqLiidem Catholici fuerint, et gratiam et communionem saci^osanctae Romanae Sedis liabLierint, et ea vobis voluerint sine prauitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper, vt infra fines Parochiarum Yestrarum nullus sine assensu Dioecesani Episcopi et vestro capellam, seu oratormm de noLio constrLiere audeat; sakiis Priuilegiis Pontificum RomanorLim. Ad haec nouas et indelntas exactiones ab Archiepiscopis, et Episcopis, Archi-Diaconis, seLi Decanis, aliisque omnibus Ecclesiasticis, saecLiIaribusue personis, a vobis omnino fieri prohibemus. Sepulturarn quoque in Ecclesiis Yestris libei-am esse decernimus , vt eorum deuotioni et extremae volunlati, qui se illicsepe-