Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

consensu, beneplacito, voluntate, et approbatio­ne vniuersornm Baronum, et nobilium nostrorum, nec non requisito Principum Cumanorum consilio et habito assensu, saluo iuramento, et in suo ro­bore perdurante, quod tunc apud Posonium su­per obseruatione pacis, conuentionis et concordiae, inter Dominum carissimum patrem nostrum et nos habitae praestitimus, et modo vt omnia et singula capitula, quae in litteris, super praefata conuen­tione, concordia et vnione confectis , et nostro dupplici sigillo roboratis, inseruntur, et continen­tur, per nos obseruentur, Sacrosanctis Dei Euan­geliis, viuifico dominicae crucis ligno, et multo­rum Sanctorum Dei reliquiis coram positis et ta­ctis, corporaliter iuramus , sine omni coactione necessitate, et cohortatione , sed spontanea et li­bera voluntate, confitentes, protestantes, vocan­tes et clamantes, nos contentos, quietos et bene pacatos his , quae carissimus Pater noster, illustris rex Yngariae, nuper in compositione inter ipsum et nos in Posonio habita , in ducatu, terris, ca­stris, villis, reditibus nobis dedit, concessit, et assignauit, quoadusque vixerit ipse carissimus pa­ter noster; promittentes, nihil amplius ab ipso petere , requirere , exigere, sub iure iurando , quod praestitimus et praestamus tactis corporaliter sacro sanctis Euangeliis et viuilico crucis Domini­cae ligno; et promittimus, contra ipsius coronam, vel regni sui , vel carissimi fratris nostri, Belae Ducis, ducatus, et iurium vtriusque imminutio­nem , laesionem , praeiudicium , seu grauamen , nihil cogitare , attemptare, agere, vel aggredi, palam vel occulte; fraude vel ingenio, vel aliqua machinatione; per nos , vel nostros Barones, no-

Next

/
Thumbnails
Contents