Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

biles, regnicolas, vel Cumanos , nec non extrane­os reges, duces, Ruthenos vel Polonos , vel cu­iuscunque externae nationis homines; sed potius promittimus, eidem charissimo patri nostro assi­stere , auxiliari et esse praesidio contra omnes, qui in eum insurgerent , et eiusdem maiestatem olFendere molirentur ; ipsius regnum, vel regni terminos turbare et molestare volentes, pro viri­bus expugnando. Yniuersis etiam innotescimus per praesentes, quod nos Castrum Fylek cum perti­nentiis suis bona voluntate et gralanti animo re­ceperimus a carissimo patre nostro pro castro, quod idem nobis promiserat, et ad dandum se ob­ligauerat per suas litteras in compositione seu con­cordia Posonii habita; vnde traditione et assigna­tione castri praedicti nobis iam facta, ipsum ab obligatione tradendi castri profitemur et dicimus expeditum; et litteras, quibus ad dandum castrum nobis se obligauerat, restituere promittimus et re­signare ; quae si restilutae non essent, vel restitui non possent, cassae ct irritae, et omni robore va­cuae habeantur ; et vbicunque et quandocunque exhibitae et ostensae fuerint, nullius sint momen­ti. Item promisimus et promittimus, quod omni­bus Baronibus, Seruientibus charissimi patris no­stri, occasione guerrae, casualiter habitae et ex­ortae, post pacem, inter ipsum carissimum patrem nostrum et nos apud Posonium initam, et firma­tam, vniuersis spoliatis restjtuemus, et restitui fa­ciemus omnia bona mobilia et immobilia, vel se mouentia , quae ab eisdem per nos, vel nostros praetextu praefatae discordiae sunt ablata , Pren­cellino et Francone duntaxat exceptis, quos in compositione, apud Posoniura habita, per Herran-

Next

/
Thumbnails
Contents