Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
egi. Die illuceseente, peruenit ad me cursor, cum litteris regis Hungariae, Domini mei, quibus significabat, regem Steplianum, filiummeum, se omnino Patri dedidisse ; paratum efficere, quidquid illi collibuisset. Placuit ergo meis hisce litteris huius viri sanctissimi merita Vestrae deuotioni significare; vicissim Vestram Sanctitatem rogans, vt aliorum miraculorum, quae scitis illum patrasse, me etiam certiorem reddatis, " Apud Sig. Ferrar. P. IT. L. 1. c. VII. Katona Tom. VI. p. 558. sq. Litteras has ad annum liunc figendas esse ; docet Chronicon Austriacum, dum ad eundem annum refert: „ Rex Stephanus opposuit se patri suo, regi Belae Vngariae" Apud Freher Tom. I. p. 461. Magis adhuc tabulae pacis demonstrant. A. Ch. 1262. Elusdem Slephani tabulae pacis qum Patre suo Bela confectae. Nos Stephanus, Dei gratia, iunior r< riae , dux Transiluanus, dominus Cumanorum , significamus omnibus praesentium per tenorem , quod ad habendam, reintegrandam, et conseruandam, nuper in Posonio habitam , anno Domini millesimo, ducentesimo, sexagesimo secundo, kalen. — — inter Dominum Begem carissimum Patrem nostrum et nos pacis et concordiae vnionem, mediantibus venerabilibus patribus, Philippo, Dei gratia Strigoniensi , aulae carissimi palris nostri Cancellario, et Smaragdo Colocensi, aulae nostrae Cancellario , Archiepiscopis ; Philippo, Episcopo Vaciensi, aulae carissimae consortis nostrae Cancellario ; Foanne Praeposito Orodiensi , electo S i r m i e n s i, Magistro Stephano Praeposito Scibiniensi , aulae nostrae Vice - Cancellario; cum